- HERODES
- I.HERODESChalcidis R. frater Regis Agrippae M. A Claud. Imp. ius in templum, sacrosqueve thesauros, et potestarem Pontificatum conferendi accepit. Hinc Cantharâ deposito, Iosephum primo dein Ananiam Sacerdotio Summo ornavit. Obiit A. C. 49. Imperii Claudii 8. Ex uxore secunda, parens Aristobuli, Bereniciani et Hyrcani, Ioseph. Antiqq. l. 20. c. 1. et 3. de I. l. 2. c. 11.II.HERODESRex Parthorum, qui M. Crassum occidit. Lege Herodes vel Ordes. Nic. Lloyd.III.HERODESTres hoc nomine Iudaeae Reges fuêre. Herodes cogn. Magnus: Heroder Antipas, eius fil. et Herodes Agrippa, Magninepos. De quibus versiculi.Ascalonita necat pueros; Antipa Ioannem,Agrippas Iacobum, clauditque in carcere Petrum.Vide infra. Ad Magnum pertinet Aug. iocus, Macrob. l. 2. Sat. c. 4. relatus. Nam cum audiisset inter pueros, quos in Syria Herodes Rex Iudaeorum, intera bimatum iussit interfici, filium quoque eius occisum, ait: Aelian. l. 12. c. 56. Melius est Herodis porcum esse, quam filium. Nempe illic vivebat, uti loquitur Iuv. Sat. 6. l. 2. v. 158.Observant ubi festa mero pede Sabbatha Reges,Et vetus indulget senibus clementia porcis.Ab eo nomen accepêrunt Herodiani, secta apud Iudaeos, quae Herodem Messiam credidit, unde quidam, illum Iudaeum fuisle, collegêrunt. Vide Schalig. ad Euseb. p. 150. Casaub. com. in Pers. Sat. 5. v. 180. Item Exercit. 1. in Baron. S. 5. et H. Grot. Annot. in Matth. c. 16. v. 6. Et Marc. c. 3. v. 6. Deniqueve Sam. Petit. l. 5. Var. Lect. l. 2. c. 1. et l. 4. c. 9. qui tamen a ceteris diversus abit. Nit. Lloyd.IV.HERODESinter XXX. Rom. Tyrannos, Odenati, ex priore uxore fil. cum Patre accepit Imperium, homo omnium delicatissimus, cui erant sigillata tentoria et aurati papiliones et omnia Persica etc. Cui quantum Pater indulserit, quantum que infesta noverva Zenobia fuerit, vide apud Pollion.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.